SPINA

SPINA
I.
SPINA
in Circo dicebatur Latinis, quae Κρηπὶς Graecis. Et quidem Spinae Circi meminit Cassiodorus, ubi de Circo, et Scholiastes iuvenalis, ad illum versum, Sat. 6. v. 588.
Plebeium in Circo positum est et in aggere Fatum.
Ubi adnotat, in Circo, in spina. Nempe sic dicta est crepido exstans per medium Circum, inter utrasque metas, seu septum, seu margo, e ligno factus, circa quem equi curricula sua peragebant. quem non tantum longum, sed etiam latum aliquantum fuisse, necesse est, alias Intermetium, item Euripus, uti supra vidimus. Voce ab animalibus eo translatâ: ut enim Spina per medium dorsum animalium potrigitur eminetque, ita et Spina per medium Circum. Certe aliquid eminens, velut dorsum, in Circo fuisse, ostendit Cassiodorus, Spina, inquiens, inselicium captivorum sortem designat, uti duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt. In media hac Spina obeliscus erectus stabat, supra quem arae tres, Saturni, Iovis et Martis; infra versus carceres arae totidem, Veneris, Mercurii et Lunae. Ibidem delphinorum columnae, cum aliis ornamentis Circi erant collocatae, de quibus etiam supra aliquid diximus. Sunt tamen qui Euripum recentioris aevi, a Spina diversum facientes, sic dictam solum volunt partem eius mediam aliquâ ligneâ fabricâ eminentiorem factam, quod Graecis ξυλουργὲς κατασκἐυασμα et μέση κρηπὶς τȏυ ἱπποδρόμου appellattum: Qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 909. et seqq.
II.
SPINA
terram post Hominis lapsum maledictam quae asperare coepit, Genes. c. 3. v. 18. peccatorum nudos pedes laedens, velut monitor fuit acer, qui culpae ipsis refricaret memoriam et de miseria aurem vellerct. Unde et Athenienses instituerunt, ut in sollennibus nuptiarum puer patrimus et matrimus gestarent spinas cum fructibus quercus, diccetque canistrum ibi positum esse plenum panibus, addens, ἔφυγον κακὸν, εὗρον ἄμεινον, Effugi malum, inveni melius. Quo indigitatum illis infaustum spinarum omen est. Postquam vero in sacratissimum Servatoris nostri caput, qui maledictio pro nobis factus est, Galat. c. 3. v. 13. ausa ascendere, usum mutavit. Coronam enim e spinis contextam (Praesidis milites) imposuerunt eius capiti, Matth. c. 27. v. 29. quod immaculatus noster Agnus patientissime pertulit, ut a maledictione peccatique aculeo nos liberaret. Hanc e iunco marino, quem Graeci ὀξύςχοινον vocant, fuisse complexam, haud pauci putârunt. Sed nulla est iunci spercies, in cuius descriptione vel Theophrastus, vel Plinius, vel alii probati Scriptores Spinas commemorent: thyrsum autem et acumen, in quod desinunt nonnullae iuncorum species, insulse spinas vocaveris. Vidertur autem errori occasionem dedisse vox πλέξαντες, i. e. contexentes, quam in historia illa Euangelistae usurpant: Nam id verbi proprie locum habet in vitilibus, ad quae accommodatissimus est iuncus; sed et de aliis rebus dici nemo ignorat. Et de corona illa tantum scimus. Clemens Alexandr. Paedag. l. 2. c. 8. ostendit factam fuisle ἀπὸ βάτου, e rubo, rubumque illum confert cum eo, in quo Deus apparuit Moysi, mysterium aliquod in utriusque comparatione observans. Sed quum ruborum multae sint species, inanis atque inutilis labor fuerit, velle quaerere, quae potissimum species ad hanc coronam sit adhibita. Marcellus Empiricus ex alba Spina Christum coronatum fuisse, scribit; ut de aliis nil dicam. Hodieque coronae huius reliquias superesse, contendit Baronius, sed idoneô, quô id probetur, argumentô opus est. Vide Isaac. Casaubon. Exercitat. 16. ad Baron. §. 74. Aliud coronae genus fuit ex baccis Spinae, κατ᾿ ἐξοχην` sic dictae Plinio, quae ὀξυάκανθος Graecis, Theophrasto quoque ἄκανθος simpliciter, alias Alba spina vocatur; Romanis in usu. Apud quos eadem facibus nuptiarum auspicatissima habita est, uti tradit Varro: etiam malas noxas avertere credita, unde et virga inde lanalis fiebat. Salmas. ad Solin. p. 525. Porro, veteres Ascetas sibi dormituris Spinas supposuisse, ut ab iis com puncti citius expergefierent dictum supra, in voce Somnus, dicemusque aliquid ubi de Stoicis. Alios Spinis excarnificatos, voce Parricida. Etiam spinis cunae nonnumquam tectae, ut vidimus ubi de Cunabulis. Imo ex Spinae cuiusdam lanugine vestes confectas, habes infra voce Vestis. Minus mirum, quod Fibulae locô, Spinâ nexum Sagum Germanos gestâsse suô tempore, Tacitus tradit, German. c. 17. et ostendit icon Sagi Germanici, quam ex Cluverio in suum opus transtulit Octav. Ferrarius de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 10. Vide quoque infra Spinula. Nec Spinis defuit, apud Romanos olim, suus Deus Spinensis, ab iis evellendis nomen nactus, ut legimus apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. orig. et progr. l. 2. c. 61. etc. Plura hanc in rem, ut et de veriis arboribus Spinae nomen gerentibus, Spina videl. Aegyptia, candida, unde
acacia colligebatur; nigra, cuius siliqua sucum praebuit coriistingendis, lignum vero navigiorum costis utilissimum fuit; Spinâ Arabicâ; Spinâ Indicâ, ebeno simili, unde mastiche; Spinâ Thebaicâ, (unde urbi Acantho nomen, ut vidimus) eadem cum Acacia, ex qua gummi, cui Thebaico nomen: Spinis item Fulloniis, aliisque, vide apud Salmas. ad Solin. passim: uti quaedam alia de Spinis supra, ubi de Pharisaeis, item Reliquiis.
III.
SPINA
urbs Insubriae, nunc Spin, pagus ad Adduam fluv. Fuit et Spina, urbs Graeciae, olim clara. teste Strab. et Spinus fluv. apud Steph.
IV.
SPINA
utbs exstincta in Gallia Togata in ora, inter Ravennam ad Meridiem, et Hadriam ad Boream, apud ostium Padi, quod ex ea Spineticum appellatur. Locus adhuc Val di Spina, et Dorso di Spina dicitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Spina — (lateinisch für Dorn, Stachel) bezeichnet: Spina (Circus), die mittleren Trennlinie bzw. mauer im antiken Zirkus Spina (Stadt), eine etruskische Handelsstadt im Mündungsgebiet des Po Kirche Santa Maria della Spina, Kirche in Pisa, Italien in der… …   Deutsch Wikipedia

  • spină — SPÍNĂ, spine, s.f. (med.) Proeminenţă ascuţită a unui os. ♢ Spina bifida = malformaţie congenitală a coloanei vertebrale caracterizată prin lipsa de sudură a arcurilor vertebrale, situată de obicei în regiunea lombară şi sacrală. – Din lat., fr.… …   Dicționar Român

  • Spina — was an Etruscan port city on the Adriatic at the ancient mouth of the Po, south of the lagoon which would become the site of Venice. The site of Spina was lost until modern times, when drainage schemes in the delta of the Po River in 1922 first… …   Wikipedia

  • spina — ⇒SPINA, subst. fém. ANTIQ. ROMAINE. Mur, exhaussement situé au milieu du cirque dans le sens de la longueur et qui était contourné par les chars. La spina était décorée de statues, de colonnes, d ornements de divers genres (Nouv. Lar. ill.). Des… …   Encyclopédie Universelle

  • spina — s.f. [dal lat. spina ]. 1. (bot.) a. [ogni emergenza o sporgenza di fusti o di fillomi quali la rosa, il rovo, ecc.: pungersi con una s. ] ▶◀ aculeo, spino. b. [spec. al plur., pianta spinosa: un cespuglio di spine ] ▶◀ rovo, sterpo. ⇓ (lett.)… …   Enciclopedia Italiana

  • spina — spȋna ž DEFINICIJA anat. jedan od oblika apofize; koštani izdanak; potječe od potezanja mišića SINTAGMA spina bifida pat. rascjep kralješnice u lumbosakralnom predjelu; prirođena anomalija ETIMOLOGIJA lat. spina: trn, kralješnica …   Hrvatski jezični portal

  • Spina [1] — Spina (lat.), 1) der stechende Dorn bei den Pflanzen, s.d.; auch Name mehrer Pflanzen: S. aegyptiăca, ist Acacia arabica. S. alba, ist Crataegus oxyacantha. S. cervina, ist Rhamnus cathartica. S. Christi, ist Zizyphus spina Christi. S.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • špina — špȋna ž DEFINICIJA reg. slavina, pipa FRAZEOLOGIJA otvoriti/zatvoriti špinu pren. dati/ne dati novac (o investicijama, financiranjima, subvencioniranjima itd.) ETIMOLOGIJA mlet. spina ← tal …   Hrvatski jezični portal

  • Spina [2] — Spina, 1) Stadt der Lingones in Gallia cisalpina, angeblich von Diomedes gegründet, früher an der einen Padusmündung, welche daher den Namen Spinetĭcum ostĭum (s. Padus b) erhielt. S. durch Handel reich, sank aber, da der Hafen durch die großen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Spina [3] — Spina, 1) Alexander della S., geb. in Pisa, Predigermönch, soll Erfinder der Brillen sein; st. 1313. 2) Alfons de S., geb. von jüdischen Eltern in Spanien u. lebte im 15. Jahrh.; er trat zum Christenthum über u. bei den Franciscanern ein u. st.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Spinä — Spinä, Ortschaft der Dobunni od. Atrebates im Römischen Britannien; j. Speen mit altem Castell u. andern Alterthümern …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”